- AUGMENTUM
- AUGMENTUMin Veterum sacrificiis, Varroni dicebatur, quod ex immolata hostia desectum cum iecore imponebatur augendi causâ: Nempe postquam rite exploratum fuisset iecur et probatum, in ara ponebatur. Hyginus, in Poet. Astron. c. 15. Ipse Prometheus immolat tauros duos, prius ucro eorum iecinora cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque tauro in unum compositam coriô bubulô texit. Quod vero tum in iecore imponendo, quasi auctarii vice, simul imponebatur, augmentum appellitabant. Superimponebantur autem Altatibus, in causam augmentorum, cum iecore immolatae bestiae, caro strebula et ruma et cauda et plasea et irae et omentum, uti docet Arnob. l. 7. quas omnes partes ex hostia praesectas, vocârunt Prosicias vel Praesicias, quam vocem vide. Si quid vero plus adiceretur. Magmentum vocabant, quasi maius augmentum. Unde cana magmentaria, h. e. canistra, vel lances, quibus magmenta imponebantur, ut in aram inferrentur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 129. Uti vero Augmentum, sic augere in Sacris Gentilium usurpatum. Qui enim Deos religiosius venerari volebat, quae alii faciebant in Divino cultu mediccriter, ea omnia ὑπ ερβολικῶς isti et luxuriose praestabant, hecatombas mactando, altaria ture cumulando, vinum largissime effundendo etc. In quam proion rem verbis quoque usi sunt, quae augment significarent κατ᾿ εὐφημησμὸν, ut sunt mactare, adolere,augere. Sic augere aram eleganter dixit Plautus Mercatore, act. 4., sc. 1. v. 9. 10.---- Aliquid cedoQui hanc vicini nostri aram, augeam Syra,Da sane hanc virgam lauri ----Vide Desid. Heraldum Animadversionib. Arnobianis l. 2. sub fin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.